Latin
48.18 to 48.44
Augustine, Contra Julianum 48.18-44
Unproofread scanNot analysed yet
Sed agunt talia qui concupiscentiæ, quam laudas, motibus ad mala et turpia quaque consentiunt. Quod crgo att. Et hæc quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. vi, 9-11): mutatos eos dixit in melius, non ut ea carerent, qnod in hac vita fieri non po:cst; sed ut ci non obodirent, quod ih 'bona vita fieri potest; atque ut ab co, quo crant vincula ejus obnoxii. liberatos. se esse cognoscerent, quod nisi regeneratione neri non potest, Tu autem, qui putas, i quod si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur, »multum erras. Omni enim peccato caret, non omni malo. Quod planius ita dicitur: Omni rcatu cumium malorum caret, non omnibus malis. Numquid enim caret corruptione corporis? Annon est malum quod aggravat animam? ct erravit qui dixit, Curpus enim corruptibile aggravat animam (Sap. ix, 15)? Numquid caret ignoranHa: malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur mala? An parvum malum est, per quod homo non percipit qu. c sunt Spiritus Dei? De baptizatis nempe dicebat Apostolus: Animalis homo HOM percipit quæ sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (t Cor. n, i4, i5). Deinde paulo post: Ea ego, inquit, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi varnalibus. Quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Cum enim sint inter vos æmulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis P Vide quae dicat mala de ignorantiæ malo venientia. Et puto quol non de catechumenis ista dicebat. Parvuli quippe io ChriSto quomodo essent, nisi jam renati essent? Quod si nondum credis, quid eis post pauca dicat, attende: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Id.