# Contra Julianum 48

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/48

Quanquam et tu ipse etiam < ex desponsionis iidc eam nomen conjugis accepisse i fatearis. Quae fides utique inviolata permansit. Neque enim cum cam vidisset jam virginem sacram divina fecunditate donatam, ipse aliam qusesivit uxorem: cum utique nec istam quæsisset, si necessariam conjugem non haberet: sed vinculum (idet conjugalis non ideo judicavit esse solvendum, quia spes commiscendæ carnis ablata est. Verum de isto conjugia quod vis existima, nos tamen non ut calumniaris dicimus, < sic fuisse primos conjugcs institutos, ut sine commixtione utriusque sexus conjuges essent: i scd utrum in paradiso ante peccatum caro concupiverit adversus spiritum; vel utrum nunc in conjugibus hoc non fiat, quando ejusdem concupiscentiæ etia per pudicitiam conjugalem cohibetur excessus; et utrum malum non sit, cui repugnanti consentiendum non est, ne in suum pergat excessum; et utrum non ex ipsa et cum ipsa concupiscentia nascatur, cui malum inesse ullum negas; et utrum ab ingenerato mulo possit hontinum quisquam nisi regeneratione libcrari; hoc inter nos disseritur. In his quæstionibuS catholica veritate antiquitus tradita vestra nnpia novitas suCTocatur. CAPUT XIII.— d9. Quod autem putasti congerenda essc sacrarum testimonia LiHcrarum, quibus probares unde inter nos nulla quaestio est, < a Dco crcari hominem, » quod de quolibct vermiculo negire fas non est; quo pertinuit, nisi ut te appareret campos quæsisse verborum, ubi ventose atque inaniter curreres? Sed cum etiam sancti Job testimonium tat:t loquaciter adhiberes, quare non tibi venit in mentem quod ait idem ipse homo Dei, cum de peccatis sermo ci' esset humanis, neminem mundum a sorde, nee infantem cujus cst unius diei vita super terram (Job xiv, 5, sec. LXX)? Nam misericordiam ct magnis et pusillis omnibus præstari ah illo a quo salus est et hominum et pecorum, ct qui facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. v, 45), quis abnuat, nisi qui Deum esse, aut terrena curare non credit? Quod tu quasi inde contenderemus, pcf testimonium sancti Job docere voluisti, quia dixit, Ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi (Job x, 11,12). Ubi quidem ille potuit non omnem significare hominem, sed de se ipso gratias agere, quod eum carnaliter natum non descruerit, sed ei misericordiam ut vere viveret, id cst juste viveret, qui eum condidit, ipse præstiterit. Aut certe quia parum erat vita, quam nascendo sorlitus est, ideo addidit, et misericordiam; ne remaneret naturaliter, filius ira; sicut et cæteri, atque inter vasa irae, non inter vasa misericordiæ fieret.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
