# Contra Julianum 49.123-136

Augustine, Contra Julianum, 49.123 to 49.136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.123

Annon tu ipse inter cactera etiam ista verba mea posuisti, ubi dixi: < Auima eniin et corpus et quæcumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: de his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est > (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 4, n. 4)? Hanc brevem, sed utique apertam sententiam meam si mente tenuisses, puto quod tam improbus non fuisses, ut nos posse dicere assereres, quia < corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, ct frumenta quæ in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint. > Ut enim tibi tanquam de somno excitato eadem verba mea repetam, quoe tuæ memoriæ fortassis ut hæc diceres exciderunt, < Hæc etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: do his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est. > Sed cum insana dicis et rides, phrenetico es similis: cum autem vera quae dico abs te paulo ante commemorata, et huic ipsi operi tuo quo mihi respondere videris inscrta, sic non attendis, sic oblivisceris; Don jam phreneticis, sed lethargicis compararis. < Mirari te > dicis, < quod tam excellens, > meum videlicet, sicut irridenter loqueris, < non vidit ingenium, quintum vos in hoc quoque juverim, quia dixi, Aliis peccatis alia peccata vincuntur. > Continuo quippe subditis atque concluditis dicentes: < Perfacilo igitur studio sanctitatis, quod Deus adjuvat, potest homo carere peccatis. Si enim vincuntur, > inquis, < peccata peccatis, quanto magis possunt virtutibus peccata superari? > Quasi nos negemus, adjutorium Dei tantum valere, si velit ut hodie nullas concupiscentias malas habere possimus, contra quas vel invictissime dimicemus: et tamen non fieri, nec tu negas. Cur autem non fiat, quis cognovit sensum Domiui (Rom.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
