# Contra Julianum 49.137-150

Augustine, Contra Julianum, 49.137 to 49.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.137

XI, 34)? Non tamen parum scio, cum scio, quæcumque illa causa sit, quod nec justi Dei sit iniquitas, Hec omnipotentis infirmitas. Est igitur aliquid in ejus abdito altoque consilio, cur quamdiu vivimus in hac carne mortali, est in nobis contra quod micas dimicet nostra: est etiam propter quod dicamus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Sed ut libi sic loquar tanquam homini homo, et talis homo cujus terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), nihil est in creaturis, quod attinet ad institutarum divinitus merita naturarum, rationali mente praestantius. Unde fit consequens ut mens bona magis sibi placeat, magisque se ipsa delectet, quam quælibet alia creatura. Quam vcro periculose, imo perniciose sibi placeat, cum per hoc tumescit typho et morbo inflationis extollitur, quamdiu non videt sicut videbit in fine summum illud at immutabile bonum, id cujus comparatione se spemat, sibique illius charitate vilescat, tantoque spiritu ejus impleatur, ut id sibi non ratione sola, sed seterno quoque amore præponat; multum est disputando velle monstrare. Sapit haec qui fatigatas fame revertitur ad semetipsum, et dicit, Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. xv, 18). Unde itaque scimus, ne forte quia hoc superbiæ malum tunc animum tentare non poterit, et contra quod decertemus omnino nullum erit 1, quando tanta satiabitur visione, et tanta inflammabitur charitate superioris boni, ut ad se ipsum sibi placendo, deficere ab illius dilectiono non possit; ideo factum est in loco infirmitatis hujus, De superbe viveremus, ut sub quotidiana peccatorum remissione vivamus? Propter quod superbiae malum nec apostolus Paulus est arbitrio suo creditus: sed quia nondum venerat ad tantam participationem superioris illius boni, ut illie jam non posset extolli, hic illi est angelus satanæ colaphizator, ne hic ubi poterat extolleretur, appositus (II Cor.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
