Latin
49.253 to 49.271
Augustine, Contra Julianum 49.253-271
Unproofread scanNot analysed yet
Nec consideras qnod cupiditatibus non sic imperatur ut membris. Cupiditates enim malae sunt, quas ratione frenamus, contra quas mente pugnamus: membra vero bona sunt, quae voluntatis movemus arbitrio, exceplis gonitalibus, quamvis et ipsa ex Dei opere bona sint. Quae ideo pudenda dicuntur, quia plus in eis movendis potestatis babet libido, quam ratio: quae tamen I non sinimus perpetrare quo provocat ipsa commotio, cum membra caetera facili teneamus imperio. Quandb autem male utitur homo membris bonis, nisi quando consentit eis quae in nobis habitant cupiditatibus maN lis? In quibus libido prae cæteris turpis est, cui nisi resistatur, horrenda immunda committit. Quo malo bene non utitur, nisi sola pudicitia conjugalis. Haec autem libido ideo malum non eat in belluis, quoniam non repugnat rationi, qua carent. Car autem non creditis, hominibus in paradiso censtitutis ante poceatum divinitus potuisse concedi, ut tranquilla motione et conjunctione vel commixtione membrorum sine ulla libidine filios procrearent; aut in eis saltem libido talis esset, cujus motus nec præcederet, nec excederet voluntatem? An vobis libido parum est quia placet, nisi ct talis placeat, quæ nolentes etiam repu. gnantesque sollicitet? De qua Pelagiani quidem etiam litibus gloriantur, tanquam de aliquo bono: sed eam sancti gemittbus cenfitentur, ut liberentur a malo. CAPUT VI. —36. Ridenda contrarietate me dixisse calumniaris, alios reMa ex bono, alios sanctos ex maio spere: quoniam dixi, nuptiarum bomun homines infideles infideliter utendo, in malum peccatumque convertere; eoque modo concupiscentiæ malum convertere fidetium nuptias in usum justitiæ(De Nuptiis et concupiscentia, lib. i, n. 5). Ac per hoc non dixi, alios reos ex opere bono, sed ex opere malo, quo male utuntur bonis; nec alios sanctos ex opere malo, sed ei opere bono, quo bene utuntur malis.