# Contra Julianum 49.289-308

Augustine, Contra Julianum, 49.289 to 49.308. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.289

Nomines enim qualibet peccai contagione vel perpetrationo polluti, in quantum homines sunt, bonum sunt: et ideo bonum cat ut nascantur, quia bonum sunt. Nec tamen at gignantur, ideo adulteria rei quæque stupra facienda sunt: ad quam nos absurditatent putas posse compelli, quia nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus opcrari. Sed nullo modo ex hac nostra vera rectaque sententia illud perversum falsumque conficitur. Neque enim quia Dominus ait, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9); ideo adhuc addere iniquitatem debemus, ei furia rapinasque committere, ut plures pauperes sanctos misericordia largipre pascamus. Sicut ergo de mammona iniquitatis faciendi sunt amici, qui recipiant intabernacula æterna; ita conjugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in vitam rogenereqtur aeternam. Et quemadmodum furia, fraudes, depraedationes adjiciendæ non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia plures amici justi jnopcs comparentur: sic adulteria, stupra, fornicationes, malo cum quo nati sumus, addenda non sunt 1, unde filii numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe esi malo bene uti, quod jam inerat; et aliud est malum perpetrare, quod non erat: illud enim est de malo tracto ex parentibus voluntarium bonum facere; hoc vero malum a parentibus tractum aliis malis jam propriis ct voluntariis aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude indigentibus erogaiur; carnalis autem concupiscentia laudabilius continentiæ virtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum. Tam magnum est enim malum ejus, ut eo non uti, quam bene uti sit melius. CAPUT VIII. – 40. Alia deinde mea verba proponis, ex mullum adversus ea I nibil dicis, replicans quædam quae superiore disputatione consumpta suni: quae si etego repetere velim, quis erit finis? Inter quoe dicis etiam illud vestrum contra Christi gratiam, saepe a vobis inaniter dictum; quod scilicet appellatione gratiæ, bonos fieri homines fatali necessitate dicamus: cum vobis ora obstruant, et linguas premant, qui loqui nondum valent.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
