# Contra Julianum 49.347-369

Augustine, Contra Julianum, 49.347 to 49.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.347

Immensum vero 'numerum parvulorum, qui sine Baptismate moriuntur, suo regno adjici non vult, quos neque ulla peccata, sicut putatis, impediunt; et, quod nullus ambigit, ejus resistere voluntati contraria voluntate non possunt. Sic fit ut esse christianos omnes velit, quorum multi nolunt; non oranes velit, quorum est nemo qui nolit: quod abhorret a vero. Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): et in eorum salute atque in suum regnum introductione certa est voluntas ejus. Sic ergo debet intelligi quod dictum est, Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire I; qnemadmodum intelligitur quod dictum est, Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitæ. Quod apostolicum testimonium si eo modo in. telligendum putas, ut dicas omnes positos esse pro Multis, qui justificantur in Christo ( multi quippe alii non vivificantur in Christo 2): respondebitur tibi, sic eliam illic ubi dictum est, Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; Omnes pontas esse pro Multis, quos ad istam gratiam vult venire. Quod multo convenientius propter hoc intelligitur dictum, quia nemo venit, nisi quem venire ipse voluerit. Nemo potest venire ad me, inquit Filius 9nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44 et 66): Omnes ergo qui salvi fiunt, et in agnitionem veniunt veritatis, eo volente salvi fiunt, eo volente veniunt. Quia et qui nondum 2, sicut parvuli, utuntur voluntatis arbitrio,. eo volente regenerantur, quo creante generantur: et qui jam utuntur voluntatis arbitrio, nisi eo volente ac subveniente a quo praeparatur voluntas (Prov. VIII, sec. LXX). velle non pos. sant. Ubi si dixeris mihi, Curergo non convertit omnium nolentium voiuntates? respondebo, Cur non omnes morituros adoptat lavacro regenerationis infantes, quorum adhuc nullas, et ideo nec contrarias invenit voluntates?

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
