# Contra Julianum 49.370-388

Augustine, Contra Julianum, 49.370 to 49.388. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.370

Si hoc profundius esse perspicis, quam utabs te valeat inveniri; utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in majoribus et in mi. noribus Deus velit alteri et nolit alteri subvenire: dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum (Rom. IX, 14), qua quemquam sine malis meritis damnet; et esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet: demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur; ut hinc discant quos liberat, quæ sibi paena debita relaxetur, efquae indebita gratia condonetur. Haec ut christianis cordibus convenit cogitare nescitis, et vos potius secundum vestram sententiam fato ista dicitis fieri. Vestra quippe, non nostra sententia est, fato Geri quod merito non fit. » Et ne secundum istam definitionem fato fiant hominibus, si meritis non fiant, quaecumque fiunt; ideo merita vel bona vel mala, quantum potestis, asseritis, ne fatum sit consequens, si merita negaveritis. Ac per hoc dicitur vobis, Si ea quae nullis meritis præstantur hominibus, fato fieri jam necesse est, et ideo merita astruenda sunt, ne fatum sit consequens, si merila non sunt: fato baptizantur, fato intrant in regnum Dei parvuli, quorum bona mcrita nulla sunt; cL rursus, tato non baptizantur, fato non intrant in regnum Dei parvuli, quorum mala merita nulla sunt. Eccc pusilli qui fari nequcunt, vos potius assertores fati esse convincunt. Nos autem cum vitiatae originis mala merita esse dicamus, gratia dicimus intrare parvulum in regnum Dei, quoniam bonus cst Deus; et alium merito non intrare, quoniam justus est Deus; et in neutro esse fatum, quoniam quod vuit facit Deus. Sed cum sciamus abeo, cui misericordiam et judicium fideli voce cantamus (Psal. c, i), istum secundum judicium damnari, illum secundum misericordiam liberari; cur istum potius quam illum damnet aut liberet, nos qui sumus qui respondeamus Deo?

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
