# Contra Julianum 49.50-67

Augustine, Contra Julianum, 49.50 to 49.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.50

Quidquid autem boni fit ab homine, et non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est. Possunt ergo aliqua bona fieri, non bene facientibus a quibus fiunt. Bonum est enim ut subveniatur bommi periclitanti, præsertim innocenti: sed ille qui hoc facit, si amando gloriam hominum magis quam Dei facit, non bene bonum facit; quia non bonus facit, quod non bona voluntate facit. Absit enim ut sit vel dicatur voluntas bona, quæ in aliis, vel in se ipsa, non in DoMnino gloriatur 2. Ac per hoc nec ejus fructus iste dicendus est; arbor enim mala bonos fructus non facit: sed potius bonum opus est iIlius, qui etiam per malos bene facit. Quapropter dici non poiest quantum te ista fallat opinio, qua dixisti, « omnes virtutes affectus esse, per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus. > Fieri enim non potest ut steriliter boni simus: sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 47, 18). Absit autem ut Deus bonus, a quo sccuris paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas (Id. III, 10). Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali. Unde et illi quos cornmemorare voluisti, de quibus ait Apostolus, Gentes legem non habentes ipsi sibi sunt fex, qui habent opus legis scriptum in cordious suis; quid te adjuvent omnino non video. Der hos enim probare conatus es, etiam alienos a fide Christi, veram posse habere justitiam, eo qnod isti, teste Apostolo, naturaliter qua: legis sunt faciunt. Ubi qnidem dogma vestrum, quo estis inimici gratiæ Dei, quæ datur per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tollit peccatum mundi (Joan.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
