Latin
49.68 to 49.90
Augustine, Contra Julianum 49.68-90
Unproofread scanNot analysed yet
1, 17, 29), evidentius expressisti: introducens hominum genus, quod Deo placere possit sine Christi fide, lege naturae. Hoc est unde vos maxime christiana detestatur Ecclesia. Sed quid vis esse istos? Utrum veras virtutes Labent, et steriliter boni sunt, quia non propter Deum? an etiam Deo ex his placent, atque ab illo vita remunerantur aeterna? Si steriles dixeris; quid ergo eis prodest, quod secundum Apostolum defendent eos cogitationes suæ, in die qua judicabit Deus occulta hominum (Rom. n, 14-16)? Si autem qui defendentur cogitationibus suis, eo quod naturaliter opera fecerint legis, non sunt steriliter boni, et ob boc inveniunt æternam mercedem apud Deum; procul dubio propterea justi sunt, quia ex fide vivunt. Nam testimonium illud. quod ex Apostolo poaui, Omne quod non est ex fide, pecoatum est: sicut tibi visum est accepisti, et exposuisti, non ut sapit, sed ut sapis. De cibis enim Apostolus loquebatur. Verum cum dixisset, Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus eat, quia non ex fide; hanc peccati speciem de qua agebat, generali voluit probare sententia, mox inferens, Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Id. XIV, 25). Sed ut boc libi de cibis tantum intelligendum esse concedam: quid de alio dicturus es testimonio, quod identidem posui; nee inde aliquid disputasti, quia non invenisti quomodo in tuam posses detorquere sententiam, quod ad Hebraeos scri. ptum est, Sine fide enim impossibile eat placere' (Hebr. xi, 6)? Nempe ut hoc diceretur, de tota vita hominis agebatur, in qua juslus ex fide vivit: et tamen cum sine fide impossibile sit placcre Deo, tibi virtutes sine fide sic placent, ut cas veras prædices, eisque bonos esse homines; et rursus, quasi te poenituerit laudis illarum, steriles pronuntiare non dubites. Isti ergo qui naturali lege sunt justi, aut placent Deo, et ex fide placent;