Latin
50.1 to 50.21
Augustine, Contra Julianum 50.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Cur autem de malo quod ci adjacet atque inest membris ejus reus non sit fidelis, et es eo malo tamen qui nascitur reatum trahat, jam nescio quoties diximus. Fideli enirn hoc beneficium rcgeneratio contulit, non generatio. Inde ergo ab isto reatu solvenda est prolcs, unde solutus est parens. CAPUT XIV. —5i. Sed magnum aliquid te dia. lectica docuit Rem qu:c in subjecto est, sine illa re csse non posse, in qua subjecta est. Et idco »putas <malum quod est in parente, utiquo in subjecto, alii rei, id est proli, ad quam non pervenit, reatum non posse transminore. i Recte hoc diceres, si malum concupiscentiæ de parente non perveniret ad prolem; cum vero sicut sine illo nemo sennuatur, ita sino illo nemo nascatur; quomodo dicis eo non pervenire, quo transit? Non enim Aristoteles, cujus categorias insipienter sapis, sed Apostolus dicit! Per unum hominem peccalum intravit in mundum; et per omnes homines pertransiit (Rom. v, 12). Nec sane tibi dialectica illa mentitur, sed tu non intelligis. Verum enim est quod ibi accepisti, ea quae in subjecto sunt, sicut sunt qualitates, sinc subjecto in quo sunt, esse non posse, sicut est in subjecto corpore color aut forma; sed afficiendo 3transeunt, non cmigrando: quemadmodum Æthiopes, quia nigri sunt, nigrosgignunt, non tamcn in filios parentes colorem suum vetut tumcam transferunt; sed sui corporis qualitate corpus quod de illis propagatur afficiunt. Mirabilius est au<cm quando rerum corporalium qualitates in res incorpora! es transeunt, et tamen fit, quando formas corporum quas videmus, haurimus qoodam modo, ct in memoria recondimus, et quocumque pergimus, nobiscum ferimus: ncc illae reeesserunt a corporibus suis, ct tamen ad nos mirabili modo affectis nostris sensibus transierunt. Quomodo autem de corporc ad spiritum, eo modo transeunt de spiritu ad corpos.