# Contra Julianum 50.1-2-22

Augustine, Contra Julianum, 50.1 to 50.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/50.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/50.1-2

Horum itaque malorum praeteritus omnis reatus sacro fonte diluitur. Rcminuntur ergo in renascentibus, minuuntur in proficientibus. Ignorantia iniMuHur veritate magis magisque lucente: concupiscentia minuitur charitate magis. magisque fervente. Nibil boni itorum duorum est a nobis. Non enim spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæa Deo donata sunt nobis (Id. II,12). t:x hoc autem concupiscentia pejor est quam ignorantia, quia ignorantia sine concupiscentia minus peccat; concupiscentia vero sine ignorantia gravius peccat. Et nescire malum, non semper est matum: concuptscere autem malum, semper est malum. Bonum quoque ipsum utiliter aliquando ignoratur, ut opportune sciatur: nullo autem modo fieri potest ut carnali concupiscentia bonum hominis concupiscatur: quandoquidem nec ipsa proles libidine corporis, sed voluntateanimi concupiscitur, quanvis non sine libidine corporis seminetur. De hac quippe agimus concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum; non dc illa bona, qua spiritus concupiscit adversus carnem (Calat. v, i7), et qua concupiscitur continentia per quam concupiscentia vincatur. Hac ergo concupiscentia carnis nunquam concupiscitur hominis ullum bonum, si voluptas carnis non est hominis bonum. Si autem, ut aliquo loco significasti, < placet tibi secta Dinomachi, honestatem voluptatemque conjungens t (Supra, lib. 4, n. 76); quod philosophi quoque hujus mundi qui bonestiores videbantur, Scyllæum bonum esse dixerunt, ex humana scilicet natura belluinaque compactum: si hoc ergo monstrum tua opinione sectaris; satis est nobis, quod confiteris aliam esse illicitam, aliam licitam voluptatem. Ac per hoc mala est concupiscentia quæ indifferenter utrumque appetit, nisi ab illicita voluptatc licita voluptate frenetur Hoc autem matum non in Baptismate ponitur ': sed baptizatis per gratiam regenerationis ab ejus obligatione jam liberis, ne ad illicita pertrahat, salubriter vincitur. Ut autem resurrectionis tempore non sit ornnino in vivente corpo.re nec do.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
