# Contra Julianum 50.23-43

Augustine, Contra Julianum, 50.23 to 50.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/50.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/50.23

lente, præmium est eorum qui contra eam fideliter certaverunt, qui languore sanato immortalitate beatissima vestientur. In cis vero qui non ad vitam resurgent, non feliciter, sed poenaliter nan ert 4: non quia tunc ab ea quisquam mundabitur; sed qnia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tormenta vertetur. CAPUT XVII (a). - 51. Jam videamus illud excellentissimum acumen tuum, quo vidisti quemadmodum refelleres quod a me dictum est, < dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut ln peccatum non imputetur; quamvis autem reatu suo jam soluto, manet tamen » (De Nuptus et Concupiscentia, lib. i, M. 28). Adversus haec mMa verba sic argumentaris homo acutissimus. tanquam ipsam concupiscentiam dixerim per Baptismum reatu tiberari; quoniam dixi, i reatu suo jam soluta: velut < suo » dixerim, quo ipsa rea est, eoque sohno illa permaneat absoluta. Quod utique si sensissem, profecto eam malam esse non dicerem, sed fuisse. Ac per hoc, sccundum mirabilem intelligentiam tuam, quando audis in aliquo homicidii reatum solutum, non hominem, sed ipsum homicidium a rcatu existi. mas absolutum. Sic intelligat quis, nisi qui non erubescit laudare,-cum qua compelliturdimicare? Et quomodo te jactas et exsultas in redarguendo istam sententiam, non meam plane, sed tuam a? Talia quippc dicis, qualia dicenda sunt in cos, qui per Baptismum sanctificatam et fidelem factam concupiscentiam carnis affirmant in eis,in quibus regeneratis manet tamen. Sed hoc tibi potius qui eam bonam praedicas. convenit dicere, < ut bono ejus naturali, sicut de infantibus dicitis, < bonutn sanctificationis accedat, i et sit carnis concupiscentia sancta Dei lilia. Nos autem qui eam malam dicimus, et manere tamcn in baptizatis, quamvis rcaLus cjus, non quo ipsa erat rea (nequc enim aliqua persona est), scd quo reum homincm originaliter faciebat, fuerit remissus atque vacuatus;

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
