# Contra Julianum 52

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/52

« Bona igitur concupiscentia naturalis, > inquis (erubescis enim dicere carnalis), quoe cum intra modum suum tenetur, > inquis, nulla mali aspersione turpatur 1. > Quomodo tenetur intra modum suum, quæso te; quomodo tenetur, nisi cum ei resistitur? Cur autem resistitur, nisi ne impleat desideria mala? Quomodo est igitur bona? CAPUT IX, — 53. Venis etiam ad verba illa libri mei, ubi dixi, c Nonne illi conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28), nudi erant, et non confundebantur (Id. II, 25)? Cur ergo ex illis membris confusio posi peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptias non haberent > (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 6)? Haec verba mea cum videres secundum Scripturas ita posita, ut quicumque eumdem locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod dixi; prolixa contradicens disputatione multum sudasti, sed non sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua prava; quamvis meam rectam ipso experimento probares non abs te potuisse convelli. In qua tua contradictione prætereo gestus et jactationes tuas, tanquam bominis anhelantis, et pervenire quo nititur non valentis, et in nebulis tamen quas perturbatus offundit 4, se pervenisse fingentis. Sed necessarios articulos sermonis iui, quantum me adjuvat Dominus, comprehendo atque confringo; ut totum corpus victum jacere conspiciat, qui et Ula tua et hæc nostra perlegerit: praesertim quia illa quæ abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
