Latin
53.17 to 53.31
Augustine, Contra Julianum 53.17-31
Unproofread scanNot analysed yet
quia non nisi ei remittitur, qui sccundum spiritum regeneratur. A morte quippc justissimæ damnationis per unum Mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a morte corporis tantum, scd a morte qua mortui sunt, pro quibus unus mortuus est. Et quia pro omnibus mortuus cst, crgo omnes mortui sunt. CAPUT XVIII. —53. Quod vero te libuit ta! n mullum de qualitalum differentia disputare, quia ego semcl nominavi qualitatem, dicens, <non substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod aut spiritum; sed esse affectionem quamdam malæ qualitatis, sicut cst languor <(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 28): ilane nihil ad rem pertinere non sentis? Primo enim dicis, <me mutasse sententiam, et immemorcin totius libri mc! professum fuisse substantiam esse libidinem. t Revera evoluto et enucleato libro meo non es reperturus me libidinem substantiam dixisse vel semet. Dixerunt cam quidam philosophi partem animi esse vitiosam: etutiqnc pars animi substantia est, quia substantia est ipse animus. Sed ego ipsum vitium, quo animus vel ulla pars ejus isto modo vitiosa est, libidinem dico, ut omni vitio sanato salva sit tota substantia. Quia et ilii philosophi locutione tropica mihi videntur vitiosam partem animi appellasse libidinem, in qua parte est vitium quod vocatur libido, sicut appellatur domus pro eis qui sunt in domo.