Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 54
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis hic inter csetera, c In hoc quod post peccatum primi homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt, invcuisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse conjugia. I Si ergo aeria essent conjugia sine libidine, aeria crunl te auctorc corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amalis, ut quomodo eam prius anto peccatum in paradiso positis, ita etiam. resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere affirmas, «naturale non esse sine quo natura non est: >sed dico, naturale appellari vitium, sine quo nunc natura humana non nascitur, quæ tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoe malum non ab illa prima institutione naturae, sed. a primf hominis mala voluntate originem ducit: nec pennanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur.