Latin
Book 5
Augustine, Contra Julianum 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem attinet ad peccati originalis in omnes homines transitum, quoniam per concupiscentiam carnis transit, transire in eam carnem non potuit, quam non per illam virgo concepit Quod enim et de alio libro meo, quem scripsi ad sanctæ-memor! ac Marcellinum, velut mihi præscribens ponere vohiisti, de Adam dictam, <quod tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos: »unde utique i! ! c tabificavit, non inde Christus in matris uterum vcnit. Sed verba qua; ad rem maxime pertinent in eadcm sententia mea, ego dicam, quia tu diccre noluisti; et statim cur nolueris apparebit. <Occulta, inquam, <tabe carnalis concupiscentias suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos »(De Peccatorum Meritis, lib. i, M. iC). Non itaque carnem tabificavit, iu cujas conceptu tabes ista non fuit. Caro itaque Christi mortalitatem de mortalitate materni corporis traxit, quia mortale corpus ejus invenit: contagium vero peccati originalis2 non traxit, quia concumbentis concupiscentiam non invenit3. Si autem nec mortalitatem, sed solam substantiam carnis de matre sumpsisset; non solum caro ejus caro peccati, sed nec. similitudo carnis peccati esse potuisset.