# Contra Julianum 55.1-20

Augustine, Contra Julianum, 55.1 to 55.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/55.1

i Sententiam meam cimicem I dicis, qui ut molestiam rivus, sic fetorem præstat attritus: > quas!: verecunderis, > ut loqueris, i vincendo mo atterere; > vel < tanquam victus ad loca, > ut dicis; < coenosa confugerim, exhorreas consequi atquc perimere: quia videlicet partes disputationis tuæ, quibus atterendus vel perimendus sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, velut quidam ædituus pudor tuus a verborum, i sicut perhibes, < libertate submovit. > Quare non polius de bonis quæ laudas, libere loqueris? quare non est de opere Dei verborum libertas, si ejus intemerata permancl dignitas, nec aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et verborum comprimeret liberlatem? CAPUT X. — 56. < Si non sunt, > inquis, nuptiae sine libidine, et geueraliter a vobis libido damnatur, damnatis et nuptias. > Posses dicere, quia damnabitur mors, omnes damnandos esse mortales. Si autem libido de connubio esset, profecto ante connubium vel preter connubium nulla esset. < Non potest, > inquis, < dici morbus, sine quo non est connubidm: quia potest esse connubium praeter peccatum; morbus autem, > inquis, « ab Apostolo peccatum dicitur. > Sed respondetur tibi: Non omnis morbus peccatum dicitur. Iste autcm morbus pœna peccaii est, sine qua non potest esse humana natura, nondum ex omni parte sanata. Si autem propterea libido malum non est, quia sine illa non fit nuptiarum bonum: e contrario nee corpus bonum est, quia sine illo non fit adulterii malum. Hoc autem falsum est: sic ergo et illud. Quis autem nescit conjugatis Apostolum præcepisse, ut sciret unusquisque eorum suum vas possidere, hoc est, uxorem suam, non in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 4, 5). Qui ergo de hac re Apostolum legit, te negligit. Ei non erubescis istum morbum, vel quod tu csse, quamvis pudibundus, fateris, istam libidinem introducere in paradisum, et tribuere conju.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
