# Contra Julianum 55.21-41

Augustine, Contra Julianum, 55.21 to 55.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/55.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/55.21

gibus ante peccatum? Ideone tu non in cœno absconditus latitas, quia' libidine carnis et sanguinis quasi paradisi flore roseo te coronas, et tanquam libenter tali colore perfusus, et erubescis et laudas? CAPUT XI. — 57. Quid, quod te tantum delectat loqui, ut quod confitemur et docemus, tanquam negemus, superflua prolixitate Sermonis probare coneris? Quis enim negat futurum fuisse concubitum, etiamsi peccatum non præcessisset? Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, ita etiam genitalibus voluntate motis, non libidine concitatis; aut certe etiam ipsa libidine (ut noa vos de illa nimium contristemus), non qualis nunc est, sed ad nutum voluntarium serviente. Verum vos pro suscepta vestra tam fideliter laboratis, ut vim patiamini, nisi eam qualis nunc est, etiam in paradiso collocetis; non ibi de peccato dicentes talem factam, sed talem nullo peccante fuisse mansuram, cum qua in illa pace dimicaretur, aut ne dimicaretur, quotiescumque surgeret expleretur. sanctas paradisi delicias I frontem qualiumcumque episcoporum! 0 Mem qualiumcumque castorum 1! CAPUT XII. — 58. Sed volens ostendere, non omnia quæ teguntur, ex peccato erubescenda putari oportere, multum inaniter multa commemoras, quas in nostro corpore naturaliter tecta sunt; quasi post peccatum tecta sint, sicut illi homines, uude inter nos quæstio est, quæ ante peccatum nec pudenda, nec tecta fuerant, post peccatum pudenda texerunt. < BaIbus, > inquis, « apud Tullium cum Cotta vere diligcnterque disseruit > (De Natura deorum, lib. 2). < Unde ob hoc pauca ponis, > ut dicis, < ut oneres pudorem meum, non ea me intellexisse sub magisterio sacræ legis, ad quorum notionem Gentiles solo rationis du. eta pervonirc potuerunt: > et ponis Balbi verba ex Ciceronis libro, per quae nos doceas, quid senserint Stoici de animalium mutorum masculinis ac femininis diversitatibus, de partibus corporis genitalibus, et miris commiscendorum corporum libidinibus. Quæ tamen verba, vel Tulliana, vel cujuslibet alterius, antequam interponeres, cautissime prælocutus es, < quod ideo sub bestiarum occasione sexuum tangat effectum, quia propter honestatem hoc in hominis descriptione praeteriit.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
