Latin
55.42 to 55.54
Augustine, Contra Julianum 55.42-54
Unproofread scanNot analysed yet
>Quid est, <propter honestatem? >An in sexu bominis honestas confunditur, ubi Deus tanquam in excellentiore natura dignius operatur? Sed docuerunt te Stoici disputare de occultis, nec docuerunt erubescere de pudendis. Adjungis deinde, <quomodo ipsum hominem oratione depingat, >ut dicis, <et quomodo disserat alvi naturam stomacho esse subjectam, quod cibi et potionis sit, receptaculum: pulmones autem et cor extrinsecus spiritum adducant: multa in alvo mirabiliter effecta, quae constarent ex nervis; et quod sit multiplex et tortuosa, arceatque et contineat, sive illud aridum sit, sive humidum quod receperit I: >et caetera Injusmodi usque ad illud, <quemadmodum reliquiæ cibi depellantur, tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus. >Cum ergo posset etiam in bestiisista describere, cur inde ad hominem transitum fecit, nisi quia ista pudenda non sunt; sicut nec in bestiis illa de sexuum genitalibus atque naturis, quae tamen in hominepudenda sunt? ea causa utique, qua primitus post peccatum foliis ficulneis adoperta sunt. Nam cum in descriptione humani corporis usque ad illa extrema venisset, qua cibi reliquie depelluntur: <Quemadmodum, >inquit, <fiat, haud sane difficile dictu cst: sed tamen praetereundum, ne quid habeat mjucunditatis oratio. >Non dixit, Confusionis; vel, Ne quid pudendum habeat oratio: sed, <ne quid injucunditatis. >Alia sunt enim quae horrorem ingerunt sensibus, quod deformia sint; alia quae pudorein mentibus, etiamsi formosa sint: qura illa offendunt delectationem, commovent autem ista libidinem, vcl libidine commoventur.