# Contra Julianum 55

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/55

Sed comparas me et coaequas < Apollinaris errori, qui carnis sensum fuisse negavit in Christo: i ut imperitis nebulas undecumque commoveas, ne lucem veritatis attendant. Aliud est sensus carnis, sine qno nullus fuit, aut est, aut erit in corpore vivens homo: et aliud est concupiscentia qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua fuit ante peccatum primus homo, qualem nobis exhibuit humanam naturam Christus homo; quia sicut ille es terra, sic iste sine tal! concupiscentia est creatus ex femina. Assumens tamen 1 ex illa etiam mortalitatis infirmitatem, qualis non crat ante peccatum in carne hominis primi, ut esset ista, quod tunc illa non fuit, similitudo carnis peccati. Ut ergo nobis patiendi pracberet exemp!nm, non habuit ille mala sua, sed pertulit aliena; in doloribus pro nobis, non in cupiditatibus fuit. 5G. Quapropter, natos ei Adam, transferri renatos oportet ad Christum; ne a regno Dei pereant imagincs Dei, quod sinc malo fieri qui dicit, ncc amorem habet, ncc timorem De!. Cum hoc autem malo necesse ist liominem de damnata origine generari. < Regeneratos » autem absit cut redigamus » sicut calumniaris, cub necessitate criminum', Deo largiente dona virtutum. » Quamvis ergo aliam legem videamus in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae: non solum tamen nccessitatem criminis non habet; sed habet potius honorem laudis, cujus spiritus spirituali munereadjutusadversus carnis concupiscentiam concupiscit. Scd quacumque te verses, quacumque te jactes, qusccumque undecumque colligas, infles, ventiles, spargas, contra quod concupiscit spiritus bonus, non cst bonum.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
