# Contra Julianum 57

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/57

« Non potuit, i inquis, « exemplum dare natura dissimilis. » Potuit quidem: nam quid est quod nos ad imitationem Patris hortatur, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, ut ejus exemplo nostros diligamus inimicos (Matth. v, 44, 45)? Vcrumtamen natura' hominis Christi nostræ naturae dissimilis non fuit, sed vitio nostro dissimilis fuit. Ille quippc sine vitio natus est homo, quod hominum ncino. Quantum autem ad vitam pertinet, qua Christum debemus imitari, hoc quoque ad distantiam piurimum valet, quod unusquisque nostrum homo est, illc autem etiam Deus. Neque enim tantum potest justus homo esse qui homo est, quantum homo qui et Deus est. Iliud sane magnum verumque dixisti, cum posuisses testimonium apostoli Petri, dicentis, Qui peccatum non fecit (! Petr. n, 22); notandum esse quod judicaverit apostolus sufficere ad ostendendum in Christo nullum fuisse peccatum, quia dixit nullum cum fecisse peccatum: Ut «doceret,» inquis, cquia qui non fecit, habere non potuit. t Omnino verissimum est. Profecto enim pecca. tum etiam major fccisset, si parvus 4habuisset. Nam propterea nullus est ho:ninum practer ipsum qui peccatum non fecerit grandioris ætatis accessu, quia nulhis cst hominum praeter ipsum qui pecealum non habuerit infantilis alatis exortu.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
