# Contra Julianum 6

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/6

A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier ejus. pudenda contexerinl; et Horatianum illud decantatum audire me præcipis, Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas. (In Arte poetica, vers. 9, 10). Ego vero non a pictore inaurium figurarum, sed a scriptore divinarum didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi erant, et non confundebantur. In- quibus absit ut tanta innocentia tam impudens esset: sed nondum inerat quod puderet. Peccaverunt, attenderunt, erubuerunt, operuerunt (Gen. II, 25-III, 11): et adhucclamas, < Nihil illic indecens novumque senserunt. > Hanc plane impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nee pocta. Illi quippe ipsi, quibus < quidlibct audendi, » sicut eleganter dictum videtur, < semper fuit æqua potestas; > confunderentur tale aliquid ridendum lingere, quale te credendum non confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est dptima, altera est pessima, velut inter se convenientel atque concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor pingere, nullus poeta cancreauderet: neo eorum quisquam ita de sensibus desperaret Murmanis, ut etiam hoe sibi audendi aequam ercderet potestatem, sed insanam pot ius vanitatem.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
