Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 60
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si talibus litteris ut aliquid agamus, placet, quia et in ipsis reperiuntur nonnulla vestigia veritatis; interim quæ ipse posuisti, nihil adversus nos valere, puto quod jam debeas confiteri. Vide nunc utrum ista quæ dicam, non evertant assertionem tuam. In libro tertio de Republica, idem Tullius hominem dicit, <non ut a matre, sed ut a noverca natura editum in vitam, corpore nudo, fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines: in quo tamen inesset tanquam obrutus quidam divinus ignis ingenii et menlis. >Quid ad hæc dicis? Non hoc auctor iste male viventium morihus dixit effectum, sed naturam potius accusavit. Rem vidit, causam nescivit. Latebat enim eum cur esset grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Eccli. XL, i); quia sacris Litteris non cruditus, ignorabat originale peccatum. Si autem de libidine, quam defendis, bene scutiret, nou ei pronus iri libidines animus displiceret.