Latin
60.1 to 60.28
Augustine, Contra Julianum 60.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ponens alia verba mea, sic argumcnlaris qnasi ego dixerim, Cum servit conjugalis ad propagandam prolem, tunc honorari libidinem. Dicis tibi ipsc qnod vis: nam ego hoc ncc dixi omnino, ncc sensi. Quomodo enim libido cum servit honoratur, quando ne pergat in liberos excessus, dominatione mentis opprimitur? Nos itaque non diximus semper ad reatum pertinere uti libidine. Quod velut dixerimus, ita colligis, minus peccare adulteros quam maritos; quia maritis, inquis, libido servit ut peccent, adulteris imperat. Sed cum ego illud non dixerim, qualecumque hoc sit tuum quod tanquam consequens essc voluisti, nihil ad me attinet. Ego cnim dico, uti libijinc non semper esse peccatum; quia malo bene uti non est peccatum. Nec quæcumque res ideo bona cst, qnia ea bene utitur bonus. Nam et de duobus hominibus scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur (Prov. x, sec. LXX). Numquid idco bonum est csse imprudentem, quia bene illo utitur sapicns? inde et apostolus Joannes non ait, Nolite uti mundo; sed, Nolite diligere mMMdum: ubi posuit ct concupiscentiam carnis (IJoon. n, 15, 16). Qui cnim non diligens utitur, quasi non utens utimr; quia non ejus rei causa utitur, sed alterins quam diligens intuetur, ut etiam non diligens hac utatur. Propicr quod Paulus coapostolus ejus: Et qui utuntur, inquit, hoc mundo, quasi non utantur (I Cor. vn, 5i). Quid est, quasi non utantur; nisi, Non diligant quo utuntur, quoniam talc cst, ut bene alitcr non utantur? Et. hoc quidem etiam in bis rebus observandum cst, quae in boc mundo sic bonae sunt, ut tamen eas diligi non oporteat. Quis enim matum esse pecuniam recte dixerit? Et tamen nemo ea bene utitur qni dilexerit: quanto magis libidine? Nam pccuniam malus quidem spiritus concupiscit;