Latin
60.1 to 60.19
Augustine, Contra Julianum 60.1-2-19
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi sane: <Quomodo manent peccata reatu, quae præterierunt actu; sic e contrario fieri potest, ct concupiscentia maneat actu, et prætereat reatu t (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, nn. 29, 50). Quod error quidem tuus falsum essc dicit, sed vcritas verum esse convincit. Nam tu id non valendo refellere, primo dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens, w te cogitare non posse, in qua dialexi invenerim contrariorum omnium reciprocationem. i Quam sententiam tuam si cxponcre voluero, et ad eorum perducere intelligentiam, qui nunquam ista didicerunt, opus crit pleno fortasse volumine. Sed nunc salis cst, quod ipse dixisti, <in nulla dialexi posse inveniri contrariorum omnium reciprocationem. >Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non oninium. In his ergo aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum reciprocationem esse nullorum, ct per hoc ostenderes ea qua: posui contraria rcciproca esse non possc, quia nulla esse possunt, ego aliqua esse posse ostendere debui, ac dcinde ic his esse quod posui. Scd esse aliqua jam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum esse reci* procationem, scd non omnium. Est igitur aliquorum Scd utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id est, utrum, sicut verum cst, reatu mancre peccata, qua; præterierunt achi; ita sit verum, qu concupiscentia maneat actu, ct prætereat rcatu. Quod tu fieri non posse volens ostendere, hoc dixisti, quod ego nrm dixi. Ego enin de concupiscentia dixi, quæ est in membris repugnans It gi mentis (Rom. VII, 23), quamvis reatus ejus in omnium peccatorum rcmissionc transierit: sicut e contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat, præteriit actu, sed manet reatu, nisi pcr indulgentiam remittatur. Quiddam enim tale est sacridcarc idolis, ut opus ipsum cum lit prætereat, codemque præterito reatus ejustnaneat venia resolvendus. Quiddam vero1 tale est cantis concupiscentia, ut maneat in homme, secum per continentiam confligente, quamvis ejus reatus qui fuerat generatione comractus, jam sit rcgeneratione transactus.