# Contra Julianum 60.20-38

Augustine, Contra Julianum, 60.20 to 60.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/60.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/60.20

Actu enim manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, ejusque consensu concipiendo et pariendo peccata; scd mala, quibus mens resistat, desideria commovendo. Ipse quippe motus actus est ejus, quamvis mente non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praHeristumactum, id esi, præter hunc motum, unde surgit hic motus; quem motum dicimus desiderium. NoM enim semper est desiderium contra quod pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur sive animo cogitantis, sive sensibus Corpons; fieri potest ut insit qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota: sicut inest timiditas homini timido, ctquandonon timet. Cum vero occurrit quod Concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur, sanitas plena est. Hoc ergo vitium non posset' nisi ream tenere hominem, quamvis ejusdem mali bono usu de castis conjugibus procreatum: qui reatus,quamvis eo manente malo, solvitur in remissione omnium peccatorum pcr Dci gra. tiam qua liberamur ab omni malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, vcrum etiam sanat omnes languores nostros'. Nam recole quid responderit Liberator ipse atque Salvator bis qui ei dixerant, ut exiret dc Jerosolymis: Ecce, inquit, ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et fras, et tertia consummor (LMC. xm, 52). Lege Evangelium, et vide post quautum passus fuerit et resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significavit aliquid, qnod ista inter nos quaestione versatur. Expulsio quippe est dæmoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit proficiendo post Baptismum: tertia consummatio cst, quam suae quoque carnis immortalitate monstravit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum. 61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum sacrificinm posuisti atque dixisti, < quidquid ad hoc genus pertinet, de islo uno posse monstrari: quoniam si semel aliquis idolis sacrifica vent, poiest, donec consequatur vcniam, premi impictate commissi, et manet reatus actione linita.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
