# Contra Julianum 61

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/61

Sed si hæc tanquam minora bona defendis, in quæ non debct a supernis animus inclinari, non quia libido vitiuin est, sed quia infimum bonum; audi manifestiora quæ dicat in eodem ipso libro de Republica tertio, cum ageret de causa imperandi. < An non, I inquit, < cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infimorum datum? Cur igitur 1 Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiæque et cæteris vitiosis ejusdem animi partibus? > Jamne saltem docente isto has, quas bonas esse defendis, vitiosas partes animi confiteris? Adhuc audi. Paulo post cnim: < Sed et imperandi, et serviendi > inquit, < sunt dissimilitudines cognoscendæ. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini: sed corpori, ut rex civibus suis, aut parens liberis; libidini autem, ut servis dominus, quod cam coercet ei frangit. Sic rcgutn, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt, ut corporibus animus: domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est, sapientia, ejusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, at iracuudias. ut perturbationes caeteras. > Habesne adhuc quod contra nos de sæcularium litterarum auctoribus garrias? Sed si contra episcopos eloquiorum divinorum praeclarissimos tractitores, pro isto (quem a te Deus avertat) errore quaesiturus es quid dicas, quove modo illorum sanctitati resistas; quid tibi erit Tullius, ut non eum in bac sententia desipuisse ac delirasse contendas? Tace ergo de illius generis libris, et noli nos inde aliquid contumeliose docere conari, ne quorum te inaniicr sublevari credis, eorum testimoniis comprimaris. CAPUT XIII.— 62.Quid autem de motu feminæ, cnjus el ipsam puduit, inaniter argumentandam putasti? Non utique femina motum visibilem texit: sed cuni in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale vir senserat; ambo texerunt, quod alterutrum videndo in alterutrum commoti ambo senscrunt, et vel unusquisque sibi vel alter alteri erubuerunt. Sed loquens vana, < petis ut ignoscant verecundæ aures, et congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuæ. > Quare confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur tibi? Nonne abs te veniæ postulatio ctiam ipsa est libidinis accusatio? < Sed si poterat, > inquis, < virile membrum et antea moveri, nihil ergo novitatis invexit delictum. > Poterat plane etiam antea moveri, sed non erat indecens, ut puderet1; quoniam id movchat voluntatis imperium, non caro concupiscens adversus spiritum. In hoc enim exstitit novitas pudenda, quam defendit impudenter novitas vesfra. Nunquam vero ego molum genitalium reprehendi generaliter, quod tu dicis, < dedicative: > sed illum motum reprehendi, quem facit concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum: quam velut bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum adversus illam velut adversus malum concUpiscat spiritus tuus.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
