# Contra Julianum 62.1-16

Augustine, Contra Julianum, 62.1 to 62.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/62.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/62.1

Nihil aliud dicis esse nuptias, quam corporum commixtionem: et dicis postea, quod et verum cst, sine appetitu mutuo et sine opere naturali propagationem esse Mon posse. Numquid tamcn nogas, sibimct etiam adulteros appetitu mutuo ct opere naturali et corporum commixtione conjungi? Nun est ergo ista definitio nuptiarum. Aliud est enim quod nuptisc sunt, et aliud est sine quo etiam nuptiac filios propagare non possunt. Nam et sine nuptiis possunt nasci homines, et sine corporum commixtione possunt esse conjuges: alioquin non erunt conjuges, ut nihil aliud dicam, certe cum senuerint, sibique misceri vel non potucrint, vel sine spe suscipicnda: prolis erubuerint atque nolucrint. Vides ergo quam inconsidcrate nuptias definieris, dicendo eas aliud non esse nisi corporum commixtionem. Tolerabilius forte diccres, non cas inchoari nist per corporum commixtionem: quia filiorum procreandorum causa utique ducuntur uxores, et aliter non possunt filii procrearr. Sed procreandi causa commixtio corporum aliter quam nunc est fuisset, si ncmo peccasset. Absit cnim ut honestissima illa felicitas in paradiso commotæ libidini semper obtemperaret: absit ut illa pax animi et corporis haberet aliquid, propter quod adversus se ipsam prima hominis natura pugnare!. Si ergo ibi nec serviendum libidini, nec adversus eam bellandum fuil; aut non ibi fuit, aut non talis qualis nunc est fuit. Nunc enim libidini necesse est ut repugnet, qui servire noluerit: necesso est ut serviat, qui rcpugnare* neglexerit. Quorum duorum unum est molestum, etsi laudabile: alterum turpc et miserabile. Itaque in hoc sarculo unum horum castis est necessarium, in paradiso autem utrumque a bcatis fuerat alienum. G3. Sed iterum me dicis mihimetipsi esse contrarium, proposilis videlicet aliis verbis meis, ubi propagationis officium a carnalis delectationis appetitione discernens, Aliud esse dixi non concumbere nisi voluntate generandi, quod non habet culpam;

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
