# Contra Julianum 62.17-31

Augustine, Contra Julianum, 62.17 to 62.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/62.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/62.17

aliud concumbendo carnis appetere voluptatem, sed MOM præter conjugem, quod venialem habet culpam (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, M. i7). Nihil habent duo isia, quantum mecum omnes vident qui verum vident, undc me ostendas mihi esse contrarium. Andi tamen identidem quod corum sensibus inculcatius intimetur, quos fallere affectas. Calumniaris enim, itos accusationem præbere turpibus et flagitiosis hominibus, ut cum infanda immunda commiserint, contra voluntatem se dicant fecisse, et ideo nullum habere peccatum: quasi nos non multo exertius adhortemur contra libidinem esse pugnandum. Nam si vos, cum id bonum esse dicatis, non vultis tamen ut vestra adversus istud bonum frigescere, vel certe tepescere bella credamus: quanto vigilantius et ardentius contra malum nos censemus esse pugnandum? Nos dicimus illud esse contra voluntatem, ut caro concupiscat adversus spirhum; non illud, ut spiritus adversus carnem. Per quam concupiscentiam bonam fit, ut nisi causa generandi non utantur conjuges carnis libidine, ac sic malo utantur bcne; qui usus bonus mali facit honestum concubitum verequo napualem: voluptatis autcm eausa, non prolis, facit Concubitum culpabilem, sed in conjago venialem. Ideo autem et de honesto concubitu qui nascitur, trabit quod renascondo diluatur; quia ct in concubitu honesto inest malum, quo bene utitur bonitas nuptiarum. Sed non obest renatis, quod oberat natis. Unde fit consequens, ut qui ex eis nascitur, et illi obsit si non renascatur.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
