# Contra Julianum 62.22-39

Augustine, Contra Julianum, 62.22 to 62.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/62.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/62.22

Natus est enim do Spiritu sancto et virgine Maria'. De Spiritu scilicet sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine autetn Maria, ut esset in illo similitudo carnis pcccati. Ideo illi chirographo non venit ubnoxius, et ab illo solvit obnoxios. Neque cnim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora supcnoribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem si bomo ab homine altero forinsecus adversante pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique punh etur: quia vero in illo est, aut cum illo punietur, aut illo ab ejus reatu liberato, sic in certamine adversus spiritum perseverat, ut bominem jam non rcum ad nulla post mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri; nEque ut ca penitus careamus, velut aliena natura sejungatur a nobis, sed quia nostræ naturæ languor est, sanetur in nobis. CAPUT XX (a).—63. Propterhoc ergo vitium, sicut in eo libro, cui resistis, a me positum est, < humana patura damnatur: et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subjugatur; quia et ipsc diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundusest vitio: quorum duorum illuda Deo est, hoc ab ipso. NoR itaque tenct homines sive majoris' sive infantilis ætatis, propter quod homines, sid propter quod immundi sunt i (Dc Nuptiis et Concupiscentia, lib. I, nn. 25, 26). llis verbis meis ex libro mco abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres, chanc formam etiam in homine malo debuisse scrvari, quae servatur in diabolo; ne quisquam damnctur, nis! cx vitiis propriae voluntatis; atque idco nultum sit originale peccatum: alioquin opus ejus, t ut dicis, «qui etiam diabolum bonum condidit, non potest approbari.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
