# Contra Julianum 64.1-2-18

Augustine, Contra Julianum, 64.1 to 64.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/64.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/64.1-2

Qnod autem dixi, i Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non nurctur; subditur enim creatura Dei creaturæ Dei, minor majori» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 2C ): cur ita posuisti, ut sequentia mca verba non adderes, quibus ostendi, quemadmodum dixcrim, < minor majori i humana scilicet angelica:; nisi ut minus intelligeretur sensus mens, ut faceres tib! locum, ubi, sicut soles, de Aristoteltcis categoriis obtenderes ncbulas imperitis, in quibus latentem ' putarent te aliquid diccre, quid d!ceres nescientes? Ad hoc enim rcdacta est haeresis vestra, ut gcmant sectatores vestri non inveniri dialecticos judices in Ecclesia, de scholis Peripateticorum sive Stoicorufn,a quibus possitis absolvi. Quo enim perHnet, quid sibi vult, utquid dictum est quod dixisti, < quia major et minor ad finitam ' speciem pertinct quantitatis? Sed quantitas, i inquis, < non solum contrariorum capax non cst, quod ci cum qualitate atque aliis prædicamentis; verum ctiam nec contrarium habet, quod ei cum substantia; est definitione commune: bonum vero et malum contraria sunt. i Hæc profecto nunqnam diceres, si lectores vcl auditores librorum tuorum putarcs intellecturos essc quod dicis. Itanc vero idco immundus homo immundo angelo subdendus non fuit, quoniam quantitas qua hominc major cst angelus, non scium contrariorum capax non est, vcrutn etiam ncc contrarium habet: qu::si tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse contrarius; et mala subdenda non sint maiis, quia bona malis, non mala malis videntur essc cotUraria? Quid vanius cogitari, quid ineptius dici potest? Nonne domino subditur servus, ct bonus bono, ct malus malo, et malus bono, ct bonus malo! Nonne uxor subditur viro, ct bono bona, et mal mala, ct bono mala, ct malo bona? Quid igitur pertinet ad vim sivc rationem, qua quidque cuiquc subdendum est, utrum hæc rcs aut illa possit vel non possit capere vc!

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
