Latin
64.47 to 64.64
Augustine, Contra Julianum 64.47-64
Unproofread scanNot analysed yet
vorum etiam tibi ipsi sufTragatori corum resisicndo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos vcritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra vcritatem reclamas, c Per opus Dei opus diaholi transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rcrum ratio non sinit, ut de bono malum, et de justo iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ca re, quae libera est a peccato. De hoc opere quod non babet culpam, nasci culpa non potest» (Supra, lib. 1, capp. 8, 9, et lib. 5, cap. 16, un. 59, 64)? Quibus omnibus vocibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichæos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichæorum nominc, tanquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab corum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo hujus operis libro aliquanto copiosius (Cap. 8), et in quinte brevius (Cap. i6), et hic hactenus nos cgisse suffecerit. •