Latin
Book 5
Augustine, Contra Julianum 65
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis, ob hoc a me christiani temporis continentiam fuisse laudatam, non ut ad virginitatem incende rentur homines, sed ut bonum nuptiarum quod a Deo institutum eat damnaretur. Sed ne puteris malevola de animo meo suspicione torqueri, velut probare me volens, dicis mibi: Si fideliter invitas homines ad studium continentiæ, fateris ergo ila virtutem pudicitiæ a volentibus posse servari, ut sit, quicumque noluerit, corpore sanctus et spiritu. Respondeo, me fateri, sed non sicut vos. Nam vos ipsius animi viribusboc tribuitis; ego, adjutae per Dei gratiam voluntati. Veruntamen quid comprimitur animi imperio Me peccetur, nisi matum quo vincente peccatur? Quod malum ne dicamus cum Manichaeis tanquam ex aliena mali natura nobis esse commixtum, restat ut in nostra natura tanquam vulnus aliquod fateamur esse sanandum, cujus reatum jam fatcmur regeneratione sanatum. 6G. Ecce frustra enumerasti. quibus me comparas, tot hæreticorum fraudes, quorum utinam numerum non augercs. <Apostolica sententia, qua notat haereticos prohibentes nubere i (t Tim. iv, 3),« etiamme asseris tangi: quasi dicam,« post adventum Christi turpia esse conjugia. i Audi ergo quod dicimus, ut boc ipsum multis modis ac sæpius audiendo, non dissimules veritatem,simulans quodam modosurditatein. Non dicimus turpia esse conjugia; quandoquidem ne incontinentia in damnabile cadat flagitium, fulcienda est honestate nuptiarum. Sed quod vos dicitis, christiana doctrina non dicit, id est, ut verba tua ponam, <hominem suflicere ingenitis sibi motibus dare lcges: i hoc non dicimus; sed dicimus quod dixit Apostolus, cum hinc loqueretur, Unusquisque proprium donum habet a Deo (I Cor. vn, 7). Et quod dixit Dominus, Sine me nihil potestis facere (JooM. xv, 5). Et, Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. xix, ii): cum posset dicere, Non omnes capiunt verbum hoc, sed qui voluerit; si verum esset quod dicitis vos. Quaere sane, qualibus ingenitis sibi motibus bomincm dicatis esse idoncum dare leges? utrum bonis, an malis? Si bonis; adversus bohun ergo spiritus concupiscit ',ei duo bona invicem sibi adversantur in homine. Quod si ita esset, ipsa duorum bonorum inter se adversitas bona csse non posset. Si autem malis; fatere igitur ingenitos esse homini motus malos, contra quos castitas dimicat. Et ne dicere cum Manichaeis cogaris, alienæ mali naturæ nobis inesse commixtionem, nostrum potius origmalcm confitere languorem. Cujus languoris malo conjugilis bene utitur pudicitia; contra quod languoris malum adhibentur ab incontinentibus nuptiarum remedia, exercentur a continentibus gloriosa certamina. Arbitror pollicitationem meam, ex quo 'tibi ad omnia respondere coepi, io quibus solvendos quæstionum nodos aliquos attulisti, commodius impleri, si numcrum tuorum voluminum non excessero. Sit ergo hic finis hujus mei, ut novissimum tuum ab alio refellamus exordio.