Latin
67.1 to 67.18
Augustine, Contra Julianum 67.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Alimentorum sustentaculis indigemus: si suavia non sint quae ore sumuntur, nec sumi possunt, et nauseando sæpe respuuntur; et perniciosa sunt cavenda fastidia: non solum ergo cibo, sed etiam cibi sapore indiget infirmitas corporis nostri; non propter exsaturandam libidinem, sed propter tuendam salutem. Cum ergo natura quodam modo poscit supplementa quæ desunt, nonvocatur libido, sed fames aut sitis: cum vero suppleta necessitate amor edendi animum sollicitat, jam libido est, jam malum est, cui cedendum non est, sed resistendum. Haec duo, id est, famem et edendi amorem etiam poeta discrevit, qui post maris jactationem, sociis Æneæ naufragis et peregrinis satis esse judicans tantum sumere alimentorum, quantum refectionis I indigentia postularet, ait, Postquam exempta funes epulis, mensaeque remotae. (Virgil. Æneid. lib. 1, vers. 216.) Cum vero Æneas ipse ab Evandro rege suseeptus est hospes, decentius arbitratus ampliores exhiberi epulas regias, quam necessitas posceret, non satis fuit ut diceret, Postquam exempta fumes; sed addidit, et amor compressus edendi. (Æneid. lib. 8, vers. 184.) Quanto magis nos discernere ac nosse debemus, quid necessitas refectionis, quid libidoedacitatisexposcat, quorom negotium est contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, et condelectari legi Dei secun- -dum interiorem hominem, ejusque delectationis serenitatem nullis libidinosis delectationibus nubilare? Nam iste amor edendi non edendo, sed continendo est comprimendus. Quis autem mente sobrius non mallet, si fieri posset, sine ulla mordaci voluptate carnali, vel arida sumere alimenta, vel humida, sicut sumimus haec aeria, quae de circumfusis auris respirando et spirando sorbemus et fundimus? Quod alimentum, cum ore sac naribus sine cessatione sumamus, nec sapit, nec olet quidquam: nec tamen sine illo vel tantillo spatio temporis, sicut tam prolixe sine cibo et potu, possumus vivere: nec ejus indigentia sentitur, nisi molestia, si ora naresque claudantur, vel nutu voluntatis, quantum sinit ipsa molestia, paulisper pulmonum inhibeamus officium, quibus velut follibus nlternantc motu vitales flatus haurimus et reddimus.