# Contra Julianum 67.31-34

Augustine, Contra Julianum, 67.31 to 67.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/67.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/67.31

adversus spiritum et spiritum adversus carnem, atque in ista conflictatione sine interna pace vixisse; aut spiritum desideriis non repugnasse carnalibus, sed quidquid undecumque libido suggesserat, turpi servitio peregisSe. Remanet igitur, ut aut nulla ibi fuerit carnalis concupiscentia, sed ille fuerit vivendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum officiis sine ullius motu libidinis implerentur (non enim quia terra non libidine, sed voluntate motis agricolarum manibus seminatur, ideo suos pariendos non concipit fetus): aut, ne nimium videamur offendere homines, qui-voluptatem corporis quomodocumque defendunt, ita ibi credatur carnalium sensuum fuisse libidinem, ut omni modo rationali subdita voluntati, non alias adesset, nisi cum per iliam tel saluti esset corporis, vel stirpis propagini consulendum; et tanta adesset, ut nola ex parte mentem de supernarum cogitationum delectatione deponeret, nullus sopervacuus sive importunus motus esset ex illa, nihil Bisi quod prodesset fleret per illam, nihil omnino fieret.propter illam.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
