Latin
69.22 to 69.45
Augustine, Contra Julianum 69.22-45
Unproofread scanNot analysed yet
vn, t4, 18 24). Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberct carnis concupiscentia subjugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spir itu concupiscat. Sed postca melioribus et intelligentioribus cessi, vel potius ips! ,quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostoli vocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spirituales, adhuc tamen isto corruptibili corpore quod aggravat animam (Sap. ix, i5), recte intelliguntur esse carnales; quia erunt et corpore spirituales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spirituale (! Cor. xv, 44): et recte adhuc intelliguntur ea parte captivi sub lege peccati, qux; desiderio. rum, quibus non consentiunt, motibus subjacet. Hinc factum est ut sic ista intelligerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et cæteri Ecclesiæ sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias quas habero nolebat, et tamen habebat, strenue condixisse, eumdemque conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt (Supra, lib. 2, capp. 3 et 4). Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sanandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus es (Supra, lib. 3, cap. 2i). Simui itaque cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo nun vivimus nos, sed vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. ipse quippe factus eat nobis sapientia a Deo, ea justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (! Cor. i, 50,3i). 7i. Non estergo <contrarium, »sicut putas, <ut qui dicit, Vivo noM ego jam, vivit vero in me Christus »(Galat.