Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Verum sciens qnam inaniter argumentatus fueris, pulsas, >ut dicis, alterum definitionis meae latus, »et inquis: «Si calor genitalis conjugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam studio fidelium, quam doni virtute retinetur, nec exstinguitur per gratiam, sed frenatur; probabilis est in gencre suo et in modo suo, et solis accusatur excessibus. I Hæc dicens, non attendis conjugum conventionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes præfigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum vocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quæso, frenandum, nisi ne noceat, nisi ne ad illicita quae desiderat relaxetur? Et utique dcsiderium mali malum est, etiamsi ei non consentiatur, donec eo veniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam pudicitia conjugalis inhiantem concupiscentiam sive de illicito sive de licito percipere voluptatem, frenat ab illicito, permittit ad licitum: hoc est bonum, non tamen ejus, sed bene utentis bonum est. Quod autem ipsa concupiscentia facit, sive ad licitum sive ad illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo bene utitur pudicitia conjugalis, melius non utitur continentia virginalis.