Latin
7.19 to 7.40
Augustine, Contra Julianum 7.19-40
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus quid texerint: nimiae insipientiae est adhuc quaerere, nimiæ impudentiae adhuc negare quid senserint. Nam tu quoque. cum obstinatissime contradicas, usque adeo judicasti nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem moLum erubescentes illos homines in genitalibus tegere voluisse; ut perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi peccatores nihi! mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod magis tegendum esse consentis. CAPUT III. —&. Inseris alia de libre meo verba, ubi dixi, <carnis inobedientiam inobedienti homini dignissime retributam; quia injustum erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat domino suo »(De Nuptiis et Con. cupiacentia, lib. i, n. 7): et conaris ostendere v <hanc inobedientiam carnis potius esse laudabilem, si pœna peccati est; >et tanquam persona sit aliqua, quae peccatorem scienter affligat, sic eam <velut ultricem sceleris, et in hoc Dci ministram, >tanquam magnum aliquod bonum. cothurno sermonis exornas. Nec cogitas posse te isto modo laudare aD. . gelos malos, qui utique non sunt nisi prævaricatores. atque impii, per quos tamen Deuin meritas pœnasirrogare peccantibus, sancta Scriptura testatur, dicens: Misit in eos iram indignationis suæ, indignationem et iram et tribulationem, immissionem per angelos. malos (Psal. LXXVII, 49) Lauda etiam istos, lauda eorum principem satanam, quia et ipse vindex peccati fuit, quando ei tradidit Apostolus hominem in interitum carnis (I Cor. V, 5}. Valde enim disertus es contra gratiam Christi, et idoneus dicere panegyricmn satanae et angelis ejus, per quos multorum Deus judex atque ultor esi peccatorum, retribucns cis secundum opera sua, eos ipsos pessimos et damnabiles spiritus punicndorum supplicia faciens, qui bene justeque utitur et honis et malis. Prædica igitur niquissimas potestates, quia per ipsas mala retribuuntur malis: qui propterea concupiscentiam prxdicas carnis, quia inobedientia retributa est inobedientiæ peccatoris.