Latin
75.22 to 75.43
Augustine, Contra Julianum 75.22-43
Unproofread scanNot analysed yet
His ominibus tempus significare intelligitur, quo sub tcge vivebat, et nondum adjutus gratia concupiscentiis carnalibus vincebatur 4. Ubi vero jam dicit, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum: jam quod confligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis Iui, vel eram; sed, sum. Ei apertius tempora ipsa distinguit, ubi dicit, Nunc autem jam on ego opcror illud, sed id quod in me habitat peccatum. Jam enim motus des! deriorum natorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat, ipsam nuncupabat concupiscentiam; quia peccato facta est, et si consentichtem traxerit atque illexcrit, concipit paritque peccatum. Et cætera usque ad eum locum, ubi ait, Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. vn, 7-25),|verba sunt jam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam suam dimicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tameM quibus rcniutur, peccati desideria patientis. nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias maias, quibus si bene vivimus non consentimus, tamen ess6 non negamus in nobis; castigandæ sunt, frenandae sunt, expugnandx sunt, vincendae sunt: tamen sunt, nec alienae sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichaea vanitas, separata extra nos erunt: sed, sicut dicit catholica veritas, sanata non erunt. CAPUT XXIV (a). —75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, imo dcmentia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id. v, 12 ); frustra sensunt alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans «ea locutione dictum esse, In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur, Propter quod omnes peccaverunt: sicut dictum est, In quo corrigit junior 'viam suam »(Psal.