Latin
Book 6
Augustine, Contra Julianum 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum qn:c posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur, In quo corrigit junior viam suam? <propter quid corrigit? quoniam sequitur, in custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte virit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus, Fugit Moyses in verbo hoc (Act. VII, 29); bene intelligitur, propter <verbum hoc t; quia hoc audirit, hoc timuit, inc cogitavit ut fugeret; hæc illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum cst, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum aHcr huitatur, ut eum omnino non cogitet: et idco nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec origiualiter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitavit? 77. «Sed, »inquis, sidepeccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret, Idco pertransiit peccatum, quia omnes sunt de conjugum voluptatc generati: ct adderet, In eo transiit, in quo ex tabida primi hominis carne auxerunt. hec vides eodem modo tibi posse dici, Si dc imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret,! dco pertransiit peccatum, quia primi hominis processit exemplum: et adderet, In eo transiit, in quo omnes ilius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vcl meum loqueretur arbitrium. Quia ergo ncc illud dixit quod tu, ncc illud quod ego; numquid vis ut credamus in his ejus verbis, necoriginale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intelligendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quac possunt ex utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat: et invenies per unum hominem iram Dei super hu! Manum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnationc totius gencris liberantur gratis. Ille est primusAdam factus ex terra, iste cst secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbumcaro facta est, hicautcm ipsum Verbum caro factum est; ut per ejus mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus abira per ipsum (Rom v, 8,9.)