# Contra Julianum 76

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/76

Verum, obsecro te, si philosophos nobis anteponere gestiebas, cur non potius eos commemorasti, qui de moribus, quæ pars ab eis philosophiae vocatur ethica, quam nos moralem dicimus, solertissime disputaruiit? Hoc enin tibi potissimum congruebat, qui honestate quidem mentis inferius, tameu bonum hominisesse censes corporis voluptatem. Sed quis non quid prospexeris cernat? Ne scilicet in ipsa de voluptate quæstione unde tccuin agimus, honestiores philosophite obruerent, quos Cicero propter ipsam honestatem tanquam consularcs philosophos nuncupavit; et ipsi Stoici maximc inimicissimi voluptatis, quorum testimonium I ex persona Balbi apud Ciceronem disputantis, verum quidem, sed quod libi prorsus nihil prodesset, interponendum putasti (Supra, n. 58). Quod autem nullum hominis bonum censeant corporis voluptatem cupiens abscondere, nulla de quaestione morali nomina et dogmata philosophorum, quod maxime ad rem pertinebat, si aliquid de philosophis probandum fuit, commemorare voluisti. Non enim te adversus istos defenderet, non dico Epicurus, qui totum bonum bominis in voluptate corporis posuit, quia non quod ille tu sentis; sed Dinomachus: hujus quippe dogma tibi placuit. Nam ipse conjungendam voluptatem arbitratus est honestati, ut quemadmodum honestas, ita voluptas per se ipsam appetenda videretur (Vide Ciceronem, de Finibus lib. 5, ei Tuscul. Qu. lib. 5). Hanc ergo partem ubi de moribus disputatur, cum tibi infensam cerneres, attingere timuisti. Nam' ubi maxime controversia ista versatur, quanti et quales, et cujus apud Gentes gloriæ philosophi tibi præferantur, vides: maximeque ipse Plato, quem Cicero appellare non dubitat pene philosophorum deum (De Natura deorum, lib. 2, et lib. 4 ad AMicum, epist. 16 ); cujus nee tu nomin præterire potuisti, cum de naturalibus, non de moralibus philosophorum nobis dogmata inferres sive præferres, qui corporis voluptates vere et graviter dixisse perhibetur illecebras atque escas malorum (Supra, n. 72.).

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
