# Contra Julianum 77

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/77

Numquid autem quid de hominis conditione senserint quos nominasti philosophi, quia et hoc ad naturalem pertinet quæstionem, quod qualitercumque causa poscebat, commemorandum putassi? Nou utique fecisti, et recte. Quid enim illi didicerant, vel quid locuti fuerant de primo homine Adam et ejus conjuge, de prima eorum praEvaricatione, de serpenlis astutia, de nuditate corporis ante peccatum sine confusione, et cum confusione continuo post peccatum? Quid denique tale audierant, quale illud est quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ila in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt ( Rom. v, 12)? Harum Litterarum illi atque hujus veritatis expertes, quid de hac re saperc potuerunt? Vcrum si de hominis conditione dogmata hominum a sacris Littoris nostris abhorrentium nihil judicasti esse ponendum, et rectissime judicasti: quanto minus te quae posuisti adjuvare potuerunt, quid de principiis mundi hujus visibilis senserint, unde inter nos nulla quæstio vertitur? Sed mens tua potius, tanquam magnum aliquid de philosophorum libris didiceris, jactantiae vanitate subvertitur.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
