# Contra Julianum 78

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/78

Videntur autem non frustra christianas fidei propinquasse, qui vitam istam fallaciae miseriæque plenissimam non opinati sunt nisi divino judicio contigisse, tribuentes utique justitiam Conditori, a quo factus est et administratur hic mundus. Quanto ergo te melius veritatique vicinius de hominum generatione senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi velut ipsa rerum evidentia ductus compulsusque commemorat? Nam cum multa quæ videmus et gemimus, de hominum vanitate atque infelicitate dixisset: « Ex quibus humanae, > inquit, < vitæ erroribus et ærumnis fit, ut interdum veteres illi, sive vates, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur: verumque sit illud quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui quondam, cum in prædonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata, quam aptissime colligabantur; sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse conjunctos. > Nonne qui ista senserunt, multo quam tu mclius gravejugum super filios Adam et Dei potentiam justitiamque viderunt, etiamsi gratiam, quae per Mediatorem liberandis hominibus concessa est, non viderunt? Ecce ego inveni quod tibi de illis gentilium philosophorum litteris possit jure præponi, te instigaute, qui de illis nihil tale invenire potuisti, et ut me admoneres quod adversus te invenirem, tacere noluisti. CAPUT XVI. — 79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod est contra te; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris, nesciens quid loquaris? Ego enim debui adhibere testimonium, quod ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus, Multo magis quas videntur infirma esse corporis nostri, hæc necessaria sunt: et cætera quæ pro nobis ipse posuisti. Sed operæ pretium est considcrare, quomodo eo veneris, ut hæc diceres. « Jam igitur, » inquis, tempus est ut ostendamus extra naturæ testimonium etiam aliqua auctoritate legis, sic nostra membrafuisse formata, ut alia verecundia, alia libertate gauderent. Ad quod confirmandum, » influis, I Gentium citetur Magister, qui scribens ad Corinthios ait, Corpus nostrum nox eat unum membrum, sed multa. » Deinde, cum apostolica verba subnecteres, quibus ille mirifice explicavit unitatem consensumque membrorum: « Et quia pauca, » inquis, « totius corporis membra nominaverat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare nolebat. Nonne his verbis tuis te ipse redarguis? Honestas ergo erat non appellare directe, quod Deus facere dignatus est recte; et quod creare non puducrat ipsum judicem, pudebat enuntiare præconem, Quando istud ita esset, nisi quæ ille fecerat honesta condendo, nos fecissemus inhonesta peccando?

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
