# Contra Julianum 80

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/80

Inde subjungis de hac re apostolicum testimopium, quod ita scriptum esse commemoras: Multo. enim magis quas videntur infirma esse corporis nostri, hæc necessaria sunt: et quæ putamus inhonorabiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem cir. cumdamus; et quæ verecunda sunt nostra, majorem honestatem habent: quæ autem sunt honesta nostra, uullo egent; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore I, ut non sit scissura in corpore, aed eadem ipsa pro se invicem cogitent membra ( I Cor. XII, 12, 22-25). Quibus dictis tanquam victor exclamas: « En verum intellectorem operis Dei, en fidelem saplentiæ ejus prædicatorem. Verecundiora, inquit, nostra majore honestate conteguntur. » Ad hoc certe unum verbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum dixisse legisti, verecundiora nostra. Si autem legisses, inhonesta nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo enim Deus, et, hoc quod est pejus, ante peccatum. aliquid faceret in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia diligenter quærere noluisti. Inhonesta dixit Apostolus, sed nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem legisti, credo vcrecundati verecundiora dixerunt, quæ ille dixit inhonesta: quod probatur ex verbis in ipso codicc scriptis, undo ista verba apostolica transtulisti. Quod enim abs te positum est verecundiora, in greco legitur άϭϰήμοϥα. Quod autem sequitur, majorem honestatem habent, in greco est sὺϭγημοϭὺϥηϥ quod integre interpretatum est, honestatem. Unde apparet illa quae ὰαγήμοϥα dicta sunt, inhonesta latine appellari. Postremo quod adjunctum est, quæ autem sunt honesta nostra, græcus habet εὺσϰήμοϥα. Unde manifestum est illa quae ἀϭϰήονα dicta suut, inhonesta esse. Quamvis et nulla græcorum consideratione verborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta esse illa quæ abundantiorem honestatem habent velaminis; quando ea quæ hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim, Quæ autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi, Illa inhonesta sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum rationalis naturæ sensu ipso verecundante velantur. Eorum quippe honestas et honor est velamentum, tanto abundantius, quanto magis inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non confundebamur.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
