Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 81
Unproofread scanNot analysed yet
Vide igitur quam impudenter «ideo »dicas «homines fuisse primitus nudos, quia ad solertiæ humanæ operam ut se tegerent pertinebat, quæ nundum in illis fuit. »Unde fit consequens ut ante pec- Gatum inertes, peccato autem factos credas esse solertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi elo ganter acuteque concludis dicens, «Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta fcccrunt; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt! »Ad quod respond eo, diabolica quidem membra non es>e, quantum ad corum substantiam, figuram, quali. . . . temque pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate nianscrunt, cur ea dixit Apostolus iahonesla? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enin aliud posses nisi blasphema opimone sentire. Quæ igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc non peccato factum est, unde (actum est? Quis honesta Dei opera dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum habitudo, in qua est solertia creantis; an Iibido, in qua est poepa peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissura in corpore, contributum est divinitus sensui nalurali, ut pro invicem sollicita sint membra: et quod dehonestavit concupiscentia, contegat verecundia.