# Contra Julianum 81

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/81

Vide igitur quam impudenter « ideo » dicas « homines fuisse primitus nudos, quia ad solertiæ humanæ operam ut se tegerent pertinebat, quæ nundum in illis fuit. » Unde fit consequens ut ante pec- Gatum inertes, peccato autem factos credas esse solertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi elo ganter acuteque concludis dicens, « Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta fcccrunt; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt! » Ad quod respond eo, diabolica quidem membra non es>e, quantum ad corum substantiam, figuram, quali.... temque pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate nianscrunt, cur ea dixit Apostolus iahonesla? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enin aliud posses nisi blasphema opimone sentire. Quæ igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc non peccato factum est, unde (actum est? Quis honesta Dei opera dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum habitudo, in qua est solertia creantis; an Iibido, in qua est poepa peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissura in corpore, contributum est divinitus sensui nalurali, ut pro invicem sollicita sint membra: et quod dehonestavit concupiscentia, contegat verecundia.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
