# Contra Julianum 82

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/82

Sed dicis, « Cur audita voce Dei deambulantis in paradiso absconderunt se Adam et mulier ejus, cum perizomata illa sufficere potuissent » ( Gen. III, 8,7), si de genitalium nuditate erubuissent 2? » Quid est quod dic is, non inveniendo quod dicas; nee attendis, quod animo trepidantc a facie Domini, abstrusiora latibula quaesicrunt? Illa vero lumbis circumposita legmina, molum qui ibi sentiebatur erubescendo velarunt. Si cum nudi essent, non confundebantur; restat rit confusione se texerint. Confusionem inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi di- Clum est, Nudi erant, et non confundebantur ( Gen. II, 25): ut appareat confusione factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autcm ubi se absconderunt in medio ligni paradisi, respondit Adam: Vocem tuam audivi deambulanlis in paradiso, et timui, quia nudus sum. IlIud manifesta confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus accidit manifesta confusio: illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet similis, quando eum qui cordis cornebatinterna, corporis occultatione fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus, Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi'de ligno de quo præceperam tibi ne manducares, manducasti (Id, III, 10,11 )? Quid est gustato cilio prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et animale corpus beslialcm libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia non habebat in nudo corpore quod pudcret, spo- Halus gratia sensit quod operire deberet.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
