Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 83
Unproofread scanNot analysed yet
c Fugienda, »inquis, «opinio est, quae putat vel in membris hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse. >Quid nobis objicis vanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene condiderat, peccati persuasione violavit; ita ut illo vulnere quod factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria generis humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta (Terent. Heaut. act. i, scen. i, vers. 25 ); et in iis quæ non pateris, compatere patientibus. Quamvis et ipse, quantalibet terrena. felicitate præpolleas, nullum sine bello intestino diem ducis: si tamen quod profitcris implere conaris. Sed in iis quae meminisse jam non potes, parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde jam grandes, etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat; tentat labor aut dolor; ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat moeror, ut sternat; tentat typ'. us, ut extollat. Et quis explicct omnia festinanter, quibus gravatur jugum super filios Adam? Hujus evidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis sive scientes, sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci prædones captos affligere consueverant, tanquam vivos cum mortuis esse coujunctos. Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulæ animæ pro meritis ante actæ viUe diversis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei, aut poena primi velerisque peccati? Sed quia nec injustus, nee impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris corum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1) non fuisset, nisi delicti originalis meritum præcessisset.