Latin
9.1 to 9.24
Augustine, Contra Julianum 9.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Commendat, inqnit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cuna adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Cum peccatores, inquit, essemus, hoc est, cum mortui essemus, Christus pro nobis mortuus est multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. noc est illud quod alibi dicimur, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. v, i9). Deinde hic seqnitur: Non solum autem, sed et gloriantes in Deo, per Dominum nostrum Jesum Christum. Non solum, inquit, salvi, sed et gloriantes. Per quem nunc et reconciliationem accepimus. Et tanquam causa quæreretur, quare per unum Mediatorem hominem 'fiat ista reconciliatio: Propter hoc, inquit, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quid ergo cgit lex? Itane illa reconciliare non potuit! Non, inquit, Usque enim ad Legem, peccatum in mundo fuit: Hoc est, nec lex potuit auferre peccatuiu. Peccatum autem non deputabatur cum Lex MOM esset. Erat quidem peccatum, scd non deputabatur, quia non cognoscebatur. Per Legem enim, sicut i; t alio loco dicit, cognitio peccati (Rom. III, 20). Sed regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen: quia nec per Moysen, id est, nec pcr Legem regnum ejus ablatum est. Regnavit autem et in his qui noM peccaverunt. Quarc igitur, si non peccaverunt? Audi quare: In similitudine 3, inquit, prœvaricationis Adœ, qui eat forma futuri. Dedit ennn ex se formam posteris suis, quamvis peccata propria non habentibus, ut peccati paterni contagione morerentur, qui per ejus carnalem concupiscentiam gignerentur. Sed Mon sicut delictum, inquit, ita et donatio.